PUMEX

PUMEX
PUMEX
apud Virgilium, Aen. l. 12.
Inclusas ut cum latebroso in pumice pastor
Vestigavit apes fumôque implevit amarô
et propertium, l. 3. Eleg. 2. v. 28.
Pondebantque cavis tympana pumicibus:
cavum est latebrosum saxum, pendens, antrosum; laxus alias, rarus et levissimus lapis. Plin. l. 36. c. 21. Non praetermittenda et pumicum natura. Appellantur quidem ita et erosa saxa ———— sed et ii pumices, qui inopum turbis sunt in usu corporum laevigandorum et feminis, iam quidem et viris atque libris. Laudatissimi sunt in Melo, Scyro et Aeoliis insulis. Probatio in candore minimoque pondere et ut quam maxime spongiosi aridique sint, ac teri faciles, nec harenosi in fircando. Ubi quod de eorum usu in libris, tangit, exponit Martialis, l. 1. Epigr. 118. v. 15. quô rasum pumice librum memorat. Nempe libri pellibus, utnunc fit, olim obtegebantur, eaeque pumice poliebantur ac laevigabantur; unde pumicatam frontem idem iis tribuit l. eôd. Epigr. 67. v. 10. Hinc Pumicatores, inter Librariorum olim administros, sicut et Glutinatores, Malleatores, Ornatores, Miniculatores, alii. Vide Catullum quoque Epigr. 1. v. 2. tibullum, l. 3. El. 1. v. 9. etc. Sed et alterum usum, quem in corporibus laevigandis exhibet, idem Martialis confirmat, l. 5. Epigr. 41. v. 6. ubi pumicatam manum vocat teneram, mollem, delicatam, quales sunt nobilium feminarum et puerorum. Eo autem mollitie devoluti Romani sunt, ut non manus solum, sed et alias corporis partes pumice sibi laevigarent, Iuven. Sat. 9. v. 95. et Sat. 8. v. 16. Sidonius Apollin. l. 1. Ep. 7. etc. Et quidem quae mulieres iis ut et psilothrô et volsellis pilos detrahebant, Strictivelliae dictae; ut Incoctae, quae nimiô calamistrorum usu pellem adurebant, Dalechampius ad Plin. Hinc Pignorius, Cur autem axillas olim vellerent, et laevigarent cum toto corpore, id vero mollitiei adscribendum est. Imo post pumices, resinam et volsellam eo ventum, ut, psilotheô et dropaco adhibitis, pilos arcerent. Quod ministerium Alipilarii, Graece Δρωπακιςτοῦ, fuit. Vide eum Comm. de Servis, et supra ubi de Alipilariis. Porro, utilissima fiunt ex pumicibus dentifricia Theophrastusque auctor est potores in certamine bibendi praesumere farinam eius, sed, nisi immensô potu impleantur, periclitari: tantamque refriger andi vim esse, ut musta fervere de sinant pumice additô, Plinius d. l. Vide theophrastum ipsum Histor. l. 9. c. 18. ubi de Eudemo Chio, et supra, ubi de Acu Crinali.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • Pumex — (lat.), so v.w. Bimsstein …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Pumex — Pumex, der Bimsstein …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • pumex — pu·mex (puґməks) [L.] pumice …   Medical dictionary

  • pumex — pu·mex …   English syllables

  • pumex — ˈpyüˌmeks noun ( es) Etymology: Latin more at foam : pumice …   Useful english dictionary

  • ponce — [ pɔ̃s ] n. f. • 1248; bas lat. pomex, icis, class. pumex 1 ♦ Roche magmatique très poreuse, de faible densité. Pierre ponce : fragment de cette roche servant au polissage, au nettoyage. 2 ♦ (1621) Techn. Sachet d étoffe peu serrée contenant une… …   Encyclopédie Universelle

  • ПЕМЗА — (нем.). Остывшая ноздреватая лава из огнедышащих гор, губчатого вида, употребляется для чистки и глаженья деревян. изделий. Словарь иностранных слов, вошедших в состав русского языка. Чудинов А.Н., 1910. ПЕМЗА губчатый обсидиан (кремнеземистый… …   Словарь иностранных слов русского языка

  • pómez — (Del lat. pumex, icis.) ► sustantivo femenino GEOLOGÍA Roca volcánica, porosa, ligera y muy dura, que se usa como abrasivo. SINÓNIMO pumita * * * pómez (del lat. «pumex, ĭcis») V. «piedra pómez». * * * pómez. (Del lat. pumex, ĭcis). f. piedra… …   Enciclopedia Universal

  • Bimsstein — Bims * * * Bims|stein [ bɪmsʃtai̮n], der; s, e: meist heller, poröser Stein, mit dem man hartnäckigen Schmutz an den Händen entfernen kann: sich die Hände mit einem Bimsstein abreiben. * * * Bịms|stein 〈m. 1; unz.〉 graues, schaumiges… …   Universal-Lexikon

  • Latin mnemonics — A Latin mnemonic verse or mnemonic rhyme is a mnemonic device for teaching and remembering Latin grammar. Such mnemonics have been considered by teachers to be an effective technique for schoolchildren to learn the complex rules of Latin… …   Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”